Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
Clou d'éclat à Etretat
Clou d'éclat à Etretat
Archives
Visiteurs
Depuis la création 9 136
17 mai 2010

UN APERÇU EN LATIN : PRAECLARI DIES STRATAETALI CLAVO FIXI

 louve

    Annabella Turta in rupinis Strataetalensibus nocte ambulabat. Subito aggreditur, occiditur, praecipitatur. Secundus Anselmus Vlbecus, mactatus quoque, ceruicibus clauo pertusis, in aeroplano arenato inuentus est. Tertius ille clarus scriptor, G. Mauricius Rufus, eodem modo necatus est. Totus uiculus balnearius tremit. 
     A quo tam horrenda crimina perpetrata sunt ? Cur ? Quousque tandem quidam percussor abutetur patientia  omnium qui Strataetali  domicilium, aestate tantum  sicut per annum totum, habent ?
    Commissarius securitatis publicae Georgius Facdherba de inquisitione inter homines miros  uel amabiles aequo animo curat, juueni amœnoque uigilium legato Hieronymo Partico adiuante, donec freti Gallici litoris adspectus mutatus sit.
   Haec leporis nigri fabula criminalis – margarita ante exquisitissimos animos -, a Normannico auctore scripta recenterque edita,  translatione in linguam latinam adhuc caret . O nos infelices !


Publicité
Commentaires
Publicité
Derniers commentaires
Clou d'éclat à Etretat
Publicité